- EXECRATIO
- EXECRATIOinter publicas olim poenas: qualem Atheniensium erga Philippum Regem hoc modo describit Liv. l. 31. c. 44. Rogationem exemplo tulêrunt, plebsque scivit, ut Philippi statuae, imagines omnes, nominaque earum, item Maiorum eius virilis ac muliebris sexus omnium tollerentur, delerenturque: dies festi, sacra, Sacerdotes, quae ipsius Maiorumve eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur. Loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causâ fuisset, detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco puro pom dedicarique fas esset. Sacerdotes publicos, quotiescumque pro populo Atheniensi, sociisque, et exercitibus, et classibus eorum precarentur: toties detestari atque exsecrari Philippum, liberos eius, regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. Corn. Nep. devotionem vocat, in Alcibiade, c. 6. quam in rem vide hîc passim, ubi de Anathemate, Diis, Excommunicatione, alibi, nec non ubi de Resecrandi ritu. uti de Persarum circa haec more, aliquid infra in voce Myrica. Addo saltem, non Sacerdores solum, sed et Magistratus nonnumquam devovere solitos. Plutarch. Solone. ex fructibus autem oleum solum ad peregrinos exportare licebat: aliorum nullum ius erat asportandi: et in eum, qui exportaret, sanxit etiam Magistratum exsecrationes facere, aut ipsum aerario centum drachmas dissolvere. Vide iterum Liv. l. 1. dec. 4. Hinc Exsecrabiles qui arcebantur sacris, tamquam impii, polluti, et magno aliquo scelere impiati. Graece ἐναγεῖς, qui εἴργοιτο χερνισων, σπονδων, κρατήρων, ἀγορᾶς quique diris devovebantur publice, κατάρατοι. quales Christiani olim a Gentilibus habiti. Nam ὁι κατάρατοι quo essent in numero, quibusque imprecationibus defigerentur, docer Auctor orationum c. Aristogit. Αριςτογιτ. ὀ τρηκατάρατος, ὁ κοινός ἐχθρὸς, ὁ κᾶσι δυσμενὴς, ὅσω μήτε γῆ κάρπον φέροι, μητ᾿ ἀποθανόντοι δέξαντο. Sane Christiani hostes publici, κοινοι ἐχθροὶ καὶ πᾶσι δυσμενεῖς, adeoque exterminio digni aestimati, ut ex Arnob. Minucio Fel. aliis elucet. Imo quod addit, μεητ᾿ ἀποθάνοντα δεξαιτο, quae imprecationis fuit summa olim, in Christianos non minus quadrat. Neque enim vivi solum omnibus devoti, sed et vita functi: ut quos de requie sepulturae avellebant, dissipabant, distrabebant, Tertullian. Apologet. c. 37. Vide Herald ad. Arnob. l. 1. In Ecclesia Rom. exsecrari dicitur mensa altaris, si superior tabula, in qua principaliter fit consecr atio, mota, vel in sui forma mutata, vel enormiter, puta ultra mediocritatem fracta sit: tunc enim iterum consecrari debet, Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.